PURPURARIUM Judaeae littus

PURPURARIUM Judaeae littus
PURPURARIUM Judaeae littus
in tribu Zabulon, memoratur, Deuter. c. 33. v. 19. ubi paraphrasis Ionathanis sic habet, Quia habitant ad littus maris Magni (seu Mediterranei) et in delitiis habebunt taritha. et chilzona capient, cuius sanguine hyacinthum tingent, ad fila vestium suarum Ubi chilzona concha est, ex qua purpura elicitur (quae et ipsa purpura) aut con chylium saltem aut murex, concharum genera purpurae non absimilia, Extendit autem se illud a Tyri scalis, usque ad Chaipham, quod promontorium est sub Carmelo, patuitque stadiis circiter ducentis triginta. Non tamen ubique purpurarum par copia fuit, sed harum praecipus ubertas circa Carmelum et Chaipham. Quo referendum, quod in Guil. tyrio Caiphae vetus nomen Porphyria fuit. Ut eadem fuerit, quae Phoeniciae Πορφυρεὼν, apud Stephanum ex Polybii l. 5. tamquam a purpurae piscatione factô nomine. Praeterea 2. Paralipom. c. 2. v 7. 14. et c. 3. v. 14. Carmil, ponitur inter purpurae species; coccum reddunt Interpretes, Bochartus purpurae genus ad Carmelum capi solitae, etc. vide quae hanc in rem erudite congessit Samuel Bochart. Hieroz. Part. posterior. l. 1. c. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”